— XVII 52 —
§. 125.
Cuius determinationes sibi succedunt, mutatur*): hinc mutabile**) (variabile)
est, cuius determinationes sibi possunt succedere; cuius determinationes
— XVII 53 —
sibi non possunt succedere, est immutabile***) (fixum, invariabile, constans).
Ipsa autem determinationum in ente successio, est eius, et simul determinationum
eius, mutatio****).
*) wird verändert. **) veränderlich. ***) unveränderlich. ****) Veränderung.
Baumgarten Met XVII, 52-53, §125