— XVII 50 —
§. 114.
Necessaria sunt unico tantum modo ac ratione determinabilia.
Nam sunt aut A, aut non-A. Tertius modus, tertia ratio determinabilitatis impossibilis
— XVII 51 —
est, §10. Iam pone necessarium esse determinabile per A; non-A est huius
determinationis oppositum, §81, hinc impossibile, §101. Non sunt ergo
plures determinabilitatis modi ac rationes, praeter A unicum, §77. Unico tantum
modo ac ratione determinabilia sint A, oppositum eorum esset
— 33 —
non-A,
§81, sed hoc impossibile est, §77. Sint non-A, oppositum eorum esset A,
§81, sed hoc impossibile est, §77. Tertium non datur, §10. Ergo unico
tantum modo
ac ratione determinabilium oppositum est impossibile,
adeoque ipsa necessaria sunt, §102. Contingentia non sunt necessaria, hinc
nec sunt unico tantum modo ac ratione determinabilia, nec pluribus ac duobus,
§10. Sunt ergo duplici modo determinabilia. Duplici modo ac ratione determinabilia
non sunt necessaria, hinc contingentia, §102. Possunt itaque definiri
1) necessarium, per unico tantum, 2) contingens, per duplici modo determinabile,
3) necessitas per unicitatem, 4) contingentia per duplicitatem deter==
minabilitatis.
Baumgarten Met XVII, 50-51, §114