— XVII 50 —
§. 113.
Determinationes unius sunt inseparabiles, §73, hinc cuiuslibet oppositum
impossibile, §72, 81, sunt ergo determinationes unius necessariae, §101, et
absolute quidem absolute unius, hypothetice hypothetice unius, §102, 76.
Unita sunt necessario coniuncta, §79, vel in se, vel hypothetice, §. 102.
Baumgarten Met XVII, 50, §113