— XVII 49 —
§. 108.
Modorum oppositum est in ente absolute possibile, §65, 81, hinc modi
sunt de-
— 31 —
terminationes entis in se contingentes, §104. Ergo non absolute
necessariae, §105. Absolute necessariarum in ente determinationum oppositum
est in eodem absolute impossibile, §102. Ergo ipsae sunt in ente absolute
possibiles, §81, hinc in eodem in se spectato repraesentabiles, §15. Relationes
autem non sunt in ente in se spectato repraesentabiles, §37. Ergo
nullae relationes entis sunt absolute necessariae, omnes contingentes, §. 101.
Baumgarten Met XVII, 49, §108