— XVII 49 —
§. 105.
Nullum absolute necessarium est ullo modo contingens, §102, 104. Ergo
quicquid ullo modo contingens est, non est absolute necessarium. Omne hypothetice
necessarium est in et per se contingens
, §18. Ergo quoddam in et per se
contingens est hypothetice necessarium. Omne hypothetice contingens est et in
se, §. 104.
Baumgarten Met XVII, 49, §105