— 56 —
Propositio XV.

      Quicquid est, in Deo est, et nihil sine Deo esse, neque concipi
potest.

Demonstratio.

      Praeter Deum nulla datur, neque concipi potest substantia (per
14. Prop.
), hoc est (per Defin. 3.) res, quae in se est, et per se
concipitur.
Modi autem (per Defin. 5.) sine substantia nec esse, nec
concipi possunt; quare hi in sola divina natura esse, et per ipsam
solam concipi possunt. Atqui praeter substantias, et modos nil datur
— 57 —
(per Axiom. 1.). Ergo nihil sine Deo esse, neque concipi potest.
Q.E.D.
Spinoza E 56-57