— 56 —
Propositio XIV.

      Praeter Deum nulla dari, neque concipi potest substantia.
Demonstratio.

      Cum Deus sit ens absolute infinitum, de quo nullum attributum,
quod essentiam substantiae exprimit, negari potest (per Defin. 6.), isque
necessario existat (per Prop. 11.), si aliqua substantia praeter
Deum daretur, ea explicari deberet per aliquod attributum
Dei, sicque duae substantiae ejusdem attributi existerent, quod (per
Prop. 5.
) est absurdum; adeoque nulla substantia extra Deum
dari potest, et consequenter non etiam concipi. Nam si posset
concipi, deberet necessario concipi, ut existens; atqui hoc (per
primam partem hujus demonst.
) est absurdum. Ergo extra Deum
nulla dari, neque concipi potest substantia. Q.E.D.
Corollarium I.

Hinc clarissime sequitur I°. Deum esse unicum, hoc est (per Defin.
6.
) in rerum natura non. nisi unam substantiam, dari, eamque absolute
infinitam esse, ut in Scholio Prop. 10. jam innuimus.
Corollarium II.

Sequitur II°. rem extensam, et rem cogitantem, vel Dei attributa
esse, vel (per Axiom. 1.) affectiones attributorum Dei.
Spinoza E 56