— XVII 46 —
§. 90.
Cum omnis entis determinationes coniungantur, essentiales secundum principium
contradictionis, §40, 7, et accidentales, attributa secundum principium
contradictionis, §64, 7, et rationis, §20, et sufficientis, §22, 50, modi secundum
principium contradictionis, §65, 7, et rationis, §42, 20, essentialia et
affectiones secundum principium rationati, §23, 41, hinc regulas communes,
§83, 86, omne ens est verum transcendentaliter, §. 89.
Baumgarten Met XVII, 46, §90