— XVII 45 —
§. 86.
Coniunctione determinatur positus, hinc sunt in coniunctione leges, §85,
in eadem eaedem, §38. Ergo in ordine coniunguntur plura eidem rationi conformiter,
§83, 78. Quod est in A et B, ipsis commune*) est. Quod est in A,
non in B, est, respectu B, τῳ A proprium**), ergo in ordine sunt regulae
communes.
*) Gemein. **) Eigen.
Baumgarten Met XVII, 45, §86