— 16 —
Adde quod idea eodem modo se habet objective, ac
ipsius ideatum se habet realiter. Si ergo daretur aliquid in Natura,
nihil commercii habens cum aliis rebus, ejus etiam si daretur
essentia objectiva, quae convenire omnino deberet cum formali,
nihil etiam p commercii haberet cum aliis ideis, id est, nihil
de ipsa poterimus <verstaan noch > concludere; et contra, quae habent
commercium cum aliis rebus, uti sunt omnia, quae in Natura existunt,
intelligentur, et ipsorum etiam essentiae objectivae idem habebunt
commercium, id est, aliae ideae ex eis deducentur, quae
— 17 —
iterum habebunt commercium cum aliis, et sic instrumenta, ad
procedendum ulterius, crescent. Quod conabamur demonstrare.
Porro ex hoc ultimo, quod diximus, scilicet quod idea omnino
cum sua essentia formali debeat convenire, patet iterum,
quod, ut mens nostra omnino referat Naturae exemplar, debeat
omnes suas ideas producere ab ea, quae refert originem, et fontem
totius Naturae, ut ipsa etiam sit fons caeterarum idearum.
Spinoza TIE 16-17