— XVII 41 —
§. 69.
Discrimina interna possunt repraesentari in ente in se spectato, §68, 37,
hinc quomodocumque cognosci, seu dari*). Data vel possumus etiam (sine compraesentia)
sine assumpto alio, sine relatione ad aliud, concipere**) et intelligere,
i. e. distincte cognoscere, vel non possumus. Illa sunt qualitates***), haec quantitates****).
*) angegeben werden. **) begreifen und verstehen. ***) Beschaffenheiten.
****) Grössen.
Baumgarten Met XVII, 41, §69