— 16 —
      Ex his facile intelligitur, quomodo mens, plura intelligendo,
alia simul acquirat instrumenta, quibus facilius pergat intelligere.
Nam, ut ex dictis licet colligere, debet ante omnia in nobis
existere vera idea, tanquam innatum instrumentum, qua intellecta
intelligatur simul differentia, quae est inter talem perceptionem,
et caeteras omnes. Qua in re consistit una Methodi pars. Et
cum per se clarum sit, mentem eo melius se intelligere, quo plura
de Natura intelligit, inde constat, hanc Methodi partem eo perfectiorem
fore, quo mens plura intelligit, et tum fore perfectissimam,
cum mens ad cognitionem Entis perfectissimi attendit,
sive reflectit. Deinde, quo plura mens novit, eo melius et suas
vires, et ordinem Naturae intelligit: quo autem melius suas vires
intelligit, eo facilius potest seipsam dirigere, et regulas sibi proponere;
et quo melius ordinem Naturae intelligit, eo facilius potest
se ab inutilibus cohibere; in quibus tota consistit Methodus, uti
diximus.
Spinoza TIE 16