— XVII 40 —
§. 63.
Omne ens est possibile, §61, rationem, §20, sufficientem habet, §22,
et rationatum, §23, hinc dupliciter connexum est, §24, habet essentiam, §53,
et essentialia, §40, hinc affectiones, §43, in universali nexu, §49. Omnes
entis determinationes aut sunt essentialia, aut attributa, aut modi, aut relationes,
§52. Posito ente, ponitur essentia eius, hinc essentialia omnia. Sublata
essentia, tollitur ens. Sublato essentiali, tollitur essentia, hinc ens ipsum,
§53, 40. Omnis denique determinatio entis interna aut pertinet ad essentiam
eius, aut ad exsistentiam, §. 56.
Baumgarten Met XVII, 40, §63