— XVII 35 —
§. 37.
Determinationes possibilis aut sunt in eo repraesentabiles, etiamsi nondum
spectetur in nexu, absolutae*), aut tunc demum, quando spectatur in nexu,
§10, respectivae**) (assumptivae). Determinationes possibilium respectivae
sunt respectus***) (habitudines, τα προς τι relationes latius dictae, vel ad
extra, vel ad intra). Respectus possibilium in iisdem in se spectatis non repraesentabiles
sunt relationes****) (strictius dictae, ad extra). Relationes possibilium
sunt eorundem determinationes externae*****) (relativae, ad extra,
extrinsecae), reliquae omnes, internae******).
*) dem möglichen an und vor sich betrachtet schon. **) beziehungs-weise
zukommende Bestimmungen. ***) Beziehungen. ****) Verhältnisse.
*****) äussre. ******) innre Bestimmungen.
Baumgarten Met XVII, 35, §37