— XVII 33 —
§. 34.
Quod aut ponitur esse A, aut ponitur non esse A, determinatur*). Quod
— 11 —
vero tantum ponitur esse aut A, aut non A, est indeterminatum**). Seu,
si de subiecto respectu praedicatorum contradictoriorum nil ponitur, nisi alterutrum
ex illis ipsi convenire, subiectum illud respectu horum praedicatorum est
— XVII 34 —
indeterminatum; determinatur autem, si alterutrum in subiecto ponitur. Quod
determinari potest, est determinabile***). De quo ergo aut poni potest, illud
esse A, aut, illud esse non A, illud est determinabile.
*) bestimmt. **) unbestimmt. ***) bestimmlich.
Baumgarten Met XVII, 33-34, §34