— 14 —
XXVI.
Nunquam disputandum
esse de infinito, sed
tantum ea in quibus
nullos fines advertimus,
qualia sunt
extensio mundi, divisibilitas
partium
materiae, numerus
stellarum, etc. pro
indefinitis habenda.

      Ita nullis unquam fatigabimur disputationibus de
infinito. Nam sane, cum simus finiti, absurdum esset
nos aliquid de ipso determinare, atque sic illud quasi
finire ac comprehendere conari. Non igitur respondere
curabimus iis, qui quaerunt an, si daretur linea
— 15 —
infinita, ejus media pars esset etiam infinita; vel an
numerus infinitus sit par anve impar, et talia: quia de
iis nulli videntur debere cogitare, nisi qui mentem
suam infinitam esse arbitrantur. Nos autem illa omnia,
in quibus sub aliqua consideratione nullum finem poterimus
invenire, non quidem affirmabimus esse infinita,
sed ut indefinita spectabimus. Ita, quia non
possumus imaginari extensionem tam magnam, quin
intelligamus adhuc majorem esse posse, dicemus magnitudinem
rerum possibilium esse indefinitam. Et quia
non potest dividi aliquod corpus in tot partes, quin
singulae adhuc ex his partibus divisibiles intelligantur,
putabimus quantitatem esse indefinite divisibilem. Et
quia non potest fingi tantus stellarum nemerus, quin
plures adhuc a Deo creari potuisse credamus, illarum
etiam numerum indefinitum supponemus; atque ita
de reliquis.
Descartes PPh 14-15