— 14 —
XXV.
Credenda esse omnia
quae a Deo revelata
sunt, quamvis captum
nostrum excedant.

      Ita si forte nobis Deus de se ipso vel aliis aliquid
revelet, quod naturales ingenii nostri vires excedat,
qualia jam sunt mysteria Incarnationis et Trinitatis,
non recusabimus illa credere, quamvis non clare intelligamus.
Nec ullo modo mirabimur multa esse, tum
in immensa ejus natura, tum etiam in rebus ab eo
creatis, quae captum nostrum excedant.
Descartes PPh 14