— XVII 31 —
§. 23.
Omne possibile est ratio, seu nihil est sine rationato, nihil sine corollario
et auctoramento, nihil omnino sterile, otiosum et infecundum, seu posito aliquo
ponitur aliquid rationatum eius. Nam omne possibile aut habet rationatum,
aut minus, §10. Si habet, est aliquid rationatum eius, §8, si non habet,
nihil est eius rationatum, §7. Ergo omnis possibilis rationatum aut nihil est,
aut aliquid, §10. Si nihil esset rationatum possibilis alicuius, posset ex hoc
cognosci, §14, hinc esset aliquid, §8, adeoque quoddam possibile impossibile,
§7, 8, q. a., §9. Haec propositio dicatur principium rationati.
Baumgarten Met XVII, 31, §23