— XVII 31 —
§. 22.
Nihil est sine ratione sufficiente, seu, posito aliquo, ponitur aliquid eius
ratio sufficiens. Singula in omni possibili habent rationem, §20, hinc omne
possibile rationem sufficientem, §21. Haec propositio dicitur principium rationis
sufficientis
(convenientiae).
Baumgarten Met XVII, 31, §22