— XVII 31 —
§. 20.
Omne possibile aut habet rationem, aut minus, §10, Si habet rationem,
aliquid est eius ratio, §8. Si non habet, nihil est eius ratio, §7. Ergo omnis
posibilis ratio aut nihil est, aut aliquid, §10. Si nihil foret ratio alicuius
possibilis, foret ex nihilo cognoscibile, cur illud sit, §14, hinc ipsum nihilum
repraesentabile et aliquid, §8, nihil aliquid, §14, 8. Hinc quoddam possibile
impossibile, §7, 8, q. a., §9. Ergo omnis possibilis aliquid est ratio, s. omne
possibile est rationatum, s. nihil est sine ratione, seu, posito aliquo, ponitur aliquid
eius ratio. Haec propositio dicitur principium rationis, quam colligas etiam
ex §265, 279, partim abstrahendo, partim vitando circulum.
Baumgarten Met XVII, 31, §20