— XVII 30 —
§. 18.
Nullum absolute impossibile est hypothetice possibile, §15, 16. Ergo
nullum hypothetice possibile est absolute impossibile. Omne hypothetice impossibile
et possibile est in se possibile, §17, 15. Ergo absolute impossibilia nec
hypothetice possibilia sunt, nec impossibilia. Quoddam absolute possibile est
hypothetice impossibile.
SECTIO II.

CONNEXUM.

Baumgarten Met XVII, 30, §18