— XVII 29 —
§. 15.
Quod spectatur, sed non in nexu cum iis, quae extra illud ponuntur,
spectatur in se*). Quod nec in se quidem spectandum repraesentabile est, est
impossibile in se**), (intrinsecus, simpliciter, absolute, per se). Quod in se
spectatum est possibile, est possibile in se***) (intrinsecus, absolute, per se,
simpliciter).
*) wird an und vor sich betrachtet. **) an und vor sich, innerlich,
schlechterdings unmöglich.***) an und vor sich, innerlich, unbedingt
möglich.
Baumgarten Met XVII, 29, §15