— XVII 27 —
§. 14.
Ratio*), cf. §640, (condicio, hypothesis,) est id, ex quo cognoscibile est,
cur aliquid sit. Quod rationem habet, seu, cuius aliquid est ratio, rationatum**)
eius dicitur, et ab eo dependens***). Praedicatum, quo aliquid vel ratio, vel
rationatum est, vel utrumque, nexus****) est.
*) ein Grund. **) seine Folge, das in ihm gegründete. ***) das von ihm abhängende. ****) der Zusammenhang, die Verknüpfung.
Baumgarten Met XVII, 27, §14