— 14 —
XXIV.
A Dei cognitione ad
creaturarum cognitionem
perveniri, recordando
eum esse
infinitum, et nos finitos.

      Jam vero, quia Deus solus omnium quae sunt aut
esse possunt vera est causa, perspicuum est optimam
philosophandi viam nos sequuturos, si ex ipsius Dei
cognitione rerum ab eo creatarum explicationem deducere
conemur, ut ita scientiam perfectissimam, quae
est effectuum per causas, acquiramus. Quod ut satis
tuto et sine errandi periculo aggrediamur, ea nobis
cautela est utendum, ut semper quam maxime recordemur,
et Deum authorem rerum esse infinitum, et
nos omnino finitos.
Descartes PPh 14