— XVII 25 —
§. 11.
Omne possibile A est A, seu, quicquid est, illud est, seu, omne subiectum
est praedicatum sui. Si negas: quoddam possibile A est non-A, §10, hinc
A et non-A, seu nihil, §7, quod impossibile, §9. Haec propositio dicitur
principium positionis, seu, identitatis.
Baumgarten Met XVII, 25, §11