— XVII 24 —
§. 10.
Omne possibile est aut A, aut non-A, aut neutrum, §8, iam neutrum
est nihilum, quia esset utrumque, §9. Ergo omne possibile aut est A, aut non-A,
— XVII 25 —
seu, omni subiecto ex omnibus praedicatis contradictoriis alterutrum convenit.
Haec praepositio dicitur principium exclusi tertii, seu medii, inter duo contradictoria.
Baumgarten Met XVII, 24-25, §10