— XVII 24 —
§. 7.
Nihil negativum, cf. §54, irrepraesentabile, impossibile, repugnans, (absurdum,
cf. §13, ) contradictionem involvens, implicans, contradictorium, est A
et non-A
, seu, praedicatorum contradictoriorum nullum est subiectum, seu,
nihil est, et non est. 0 = A + non-A. Haec propositio dicitur principium
contradictionis
, et absolute primum.
Baumgarten Met XVII, 24, §7