— XVII 17 —
humanam, eamque claram, notae rerum habent tamen adhuc rationem, licet
nobis, qua reliqua sua praedicata, non ita cognitam, ut eam ab aliis satis possimus
dinstinguere. Hinc est primo in cognitione humana clara distinctaque
semper prius, non nisi subobscure cognoscendum ab hominibus. Generosarum
omnium familiarum capitibus genealogicis primis sunt maiores priores.
Primum autem ens absolute tale non abstrahit, non reflectit, hinc numquam
deducitur ad notas absolute primas, quoniam omnia distinctissime scit ex
omnibus.
      2) possemus cum ratione sufficiente rei attributa tribuere, quae non habet.
R. Novam vitemus ambiguitatem. Optimum quodvis et legitimum in aliquo
genere solet ita sibi nomen generis, ad quod pertinet, in communi loquendi
ratione vindicare, ut minus bona, minus legitima tunc eodem generis nomine,
velut inidgna priventur, licet ipsis vere conveniat definito generis. Ita nobili
loco natus omni virtute destitutus nobilis, miles timidus et fugitivus miles, pater
in liberos crudelis pater esse negatur. Hinc
— XL —
παραδοξον est fieri secundum
rationem sufficientem, quod minus recte fit, assuetis optimam et legitimam
tantum rationem sufficientem huius nomine, quasi vero titulo, condecorare.
Quia oderunt quidam sine causa, an negabis etiam omnium contingentium esse
causam? Quaeramus potius, sine vocabulorum tricis: quando falsa rei attributa
assigno, an hic meus error, privatio, talis est, ut ex alia ratione sufficiente privativa
possit intelligi? Quam quaestionem affirmo, privativamque rationem
sufficientem invenio meum errorem, quo habui pro essentia rei, quae non est.
Huius erroris est denuo privativa ratio sufficiens, illusio ingenii essentiam rei
veram cum spuria confundentis, et huius tandem, defectus acuminis. Exemplum
sit logico logicorum multorum error, quo figurae quartae putarunt attributum
esse, ut enascatur, si maior primae figurae assumatur, propter perperam et confuse
perspectam aliquam quartae figurae definitionem realem, quod sit inversa
prima.
      3) errorum etiam esset ratio sufficiens. R. Est utique in subiecto verum
cum falso confundente, licet non sit in obiectis veris. Errorum concatenatorum
ratio sufficiens prima in certa errorum serie est πρω-
— XLI —
τον ψευδοςdudum
ab orthodoxis agnitum polemicis.
      4) essentiae rerum haberent etiam rationem sufficientem. R. Habent in
essentialibus eas constituentibus, uti totum in partibus, et haec iterum essentialia
si non habent rationem sui sufficientem internam in eo cuius sunt essentialia,
habet tamen eandem extra ens, de quo quaeritur, certe tandem in intellectu
summo. Dei vero essentia sunt ideo omnes eius perfectiones internae,
quia singulae sibi sunt in ratione reciproca rationum et ratiocinatorum, dum
singulae summae possunt ex singulis summis concipi.
      5) usus virium entis spontanei tunc etiam haberet rationem sufficientem,
si in malum verteretur. Haec est arx controversiae, quae recentissimam etiam
theodiceam male habuit. Age, fingamus libertatem aliquam esse potentiam aliquid
Baumgarten Met XVII, 17