— XVII 16 —
donec id necessario fieri debere docuit demum demonstrationis conclusio.
Dic, amabo, vir optime, putaresne me iam in te supponere eruditionem,
si dicerem eruditionem tuam aut nihil, aut aliquid? Alteram viam ingressi
sunt, quibus non omnino satisfecit demonstratio, §20, labefactantes eandem,
quod logici dicunt, per comparationem, dum putant eodem, quo sum usus,
modo probari posse, quae vel ipse ego falsa esse concesserim. Horum causa
supplebo nunc, quae meris citationibus sufficienter in animum revocari posse
iudico per ipsam opusculi lectionem, §20 viva
— XXXVII —
voce soleo dilucidius
exponere: Si nihil foret ratio alicuius possibilis, nihil foret, ex quo cognosci
posset, cur quoddam possibile sit, §14. Ex quo cognosci potest, cur aliquid
sit, id ipsum cognosci potest, est cognoscibile et repraesentabile. Ergo si nihil
foret ratio alicuius, nihil foret repraesentabile et aliquid, §8 q. a. Iam ipse
mihi formabo comparandum exemplum, cuius ipse largior esse falsam conclusionem,
qua possum fide, referens vim obiectionis: Ponamus: omne possibile
habet extensionem
. Nego propositionis universalitatem. Tu mecum negas, sed
statuis eodem eam modo quasi demonstrari posse, ac rationem omnis possibilis,
et inde infers nec rationem omnis possibilis rite demonstratam esse. Similitudinem
probationis ita declaras: Omne possibile aut habet extensionem, aut minus,
§10. Concedo. Si habet extensionem, aliquid est eius extensio, §8. Concedo.
Si non habet, nihil est eius extensio, §7. Concedo. Ergo omnis possibilis extensio
aut nihil est, aut aliquid
, §10. Concedo. Si nihil foret extensio alicuius possibilis,
foret nihil aliquid
. Hic iam est Rhodus, hic, ne saltum illegitimum committas,
hoc opus, hic labor erit, ut eadem evidentia, qua
— XXXVIII —
ego, partim in
libello citationibus, partim nunc expressis ratiociniis declaravi meae maioris
consequentiam, tu tuae probes. Ego nego hanc, et in hoc articulo dissimilitudinem
meae demonstrationis a comparatis quibuscumque reor ponendam esse.
Si extensionem alicuius possibilis ponam nihil, impossibilem, irrepraesentabilem,
id est, si prius ultimae tuae propositionis hypotheticae ponam: tamen nondum
video, cur cogar ponere consequens, quod absurdum esse concedo, donec probaveris
pari cum certitudine extensionem alicuius possibilis impossibilem, simul
tamen esse debere repraesentabilem, ac ego probavi rationem alicuius possibilis,
quam nihil dicere principium rationis universale negans per praemissas cogeris,
eo ipso, quod ratio dicitur, admitti simul debere cognoscibilem, repraesentabilem,
hinc aliquid et possibilem.
      Tangam et breviter, uti locus iubet, obiectiones non meam quidem demonstrationem
peculiariter, demonstratam tamen in eadem veritatem impugnantes.
Obiicis: Si principium rationis esset universale, 1) primae notae rerum haberent
rationem et esset primo prius. Resp. Ne incurramus in lepidum comici dictum:
Rideo hunc. Primum ait se scire, is solus nescit omnia,

distinguenda semper
— XXXIX —
est ratio, ratioque nobis speciatim etiam et
per singula eundo cognita. Primae, relative scilicet et respective ad cognitionem
Baumgarten Met XVII, 16