— XVII 15 —
primis in annis, quibus docui, docenda essent in loco, ubi sane tunc nondum
licebat ad auctoritatem
— XXXIV —
tantorum virorum provocare, quales sunt statores
philosophiae, quam nominavi, sicut nunc aliqui sibi licitum autumant: eo
magis mihi denuo necessarium fuit interna disserendorum argumenta circumspicere,
ac ante ponderare, quam eorum publice sententiis accederem. Nunc
enim id utilitatis inde capio, ut non nunc demum fluctuare, vel omnino mutare
sententiam opus sit, quod veri compulsus viribus facerem lubentissime. Dubitent
alii de primo hoc cognoscendi principio, quod tamquam Leibnitianae philosophiae
proprium consideratur: dubitent alii de primis fiendi principiis contingentibus,
quae eadem constituit, monadibus vel entibus simplicibus. Utraque
quondam negavi, de utrisque dubitavi, meditatus sum, agnovi vera utraque.
Quae nunc, ut nova, venduntur contra veritatem utriusque, ratiocinia pleraque,
dudum mecum ante peregi. Videamus iam de primo. Nec illud ipsum dicitur
impugnari, sed eius universalitas, quasi fuisset umquam Epicureus aliquis adeo,
ut omnia ratione destitui somniaverit. Quicquid videatur a Leibnitio philosophiae
noviter donatum, quicquid impugnatum umquam est, ipsa haec est
universalitas. Quam non exsistentibus tantum, sed et possibilibus omnibus, sine
exceptione, recte coextendi iudico.
— XXXV —
Probationem postulas, immo demonstrationem.
Quid? si principium rationis inter propositiones indemonstrabiles
referrem, de quibus complete certus fias, intellectis modo terminis? Non
refutabor tua negatione cetitudinis. Quid enim, si nondum intelligeres terminos,
e. g.. rationem et rationem sufficientem, positivam et negativam, optimam
et minus bonam, legitimam et illegitimam, tibi notam et incognitam confundens?
Vetus dictum est: Dimidium esse maius, quam totum. Solet tamen a multis
inter propositiones indemonstrabiles referri, totum esse maius qualibet sua parte.
Quid? si dicerem propositionem identicam esse: omne possibile habet rationem?
Utinam talia numquam de minus evidentibus asseverarentur! Sed sit propositio
demonstrativa. Possem demonstrationem dare ex sequentibus demum in systemate,
quales citationibus ultimis, ad §20, subinnui. Praestat autem utique demonstratio
naturaliter sequentia non praemittens, si dari possit. Autumo talem esse,
quam §20 primam uberius paullulum exposui. Hanc viros eruditos aliquos
duplici via deprehendo vocantes in dubium. Primo putant aliqui, iam in eadem
supponi rationem omnis possibilis, de qua tamen adhuc quaeratur. Age, videamus,
quid heic sibi velit, quod impu-
— XXXVI —
tatur mihi, supponi. Mihi sane
supponere videor ea tantum, quae iam exsistentia, saltim possibilia iudico.
Iam vero perlegamus, quaeso, demonstrationem, an in ea rationem possibilis
umquam vel possibilem iudicem ante, quam absoluta est demonstratio apogogica,
i. e. ante, quam detexi aliquid sine ratione contradictorium esse. Quod
dico, aut nihil, aut aliquid esse, non id, profecto, suppono, ne possibile quidem
esse iudicans, quod sub disiunctione expresse enuntio, vel impossibile esse, vel
possibile. Ita vero rationem omnis possibilis per totum demonstrationis ambitum
consideravi, totaliter indeterminatam, cuius ne determinavi quidem possibilitatem,
Baumgarten Met XVII, 15