— XVII 13 —
abstinebo, quo minus mihi et heic ab acroasibus est otii, quo certius persuasus
sum, orbem litterarium posse meis opellis sine ulla iactura supersedere.
      Dabam Francofurti cis Viadrum, a. d. XIIII. Sept. MDCCXXXXII.
— XXIX —
PREFATIO EDITIONIS TERTIAE.

Habetis itaque, si qui mea putatis aliquid esse, tertiam metaphysicorum,
quae scripseram ante decennium, editionem, quam non sine nova correctione
passus sum in lucem denuo prodire. Sectionum numerum auxi, plures inscripsi
titulos. Quaedam mutavi, non omnino nihil adieci. Neque tamen repetam,
quae iam olim praefatus sum, quia poterunt in antecedentibus aequi legere iudices,
iniquos, ut nunc certe legant, non possum adigere. Horum expertus sum
aliquos in qualibuscumque meis scriptionibus examinandis. Quibus ideo, quia
minus aequi fuerant, si non repondeo, sunt alii mihi hoc ipsum meum silentium
vitio vertentes. Unum notemus exemplum. Dixeram in prima, quam edidi,
dissertatione poema sensitivam orationem perfectam. Vere dictum adhuc puto.
Fuit autem, qui scriberet me dixisse poema orationem perfecte sensitivam, et
deinde significatum perfecti iam inter philosophorum ipsos pueros notissimum
detorqueret in vulgarem illum, quo perfecte pro
— XXX —
omnino vagis in sermocinationibus
aliquando substituitur. Significatum sensitivi ipse expresse fixeram.
Longe tamen alium affingit et huic vocabulo bonus vir, quo Germani non numquam
crassa vel pingui Minerva turpiuscule, vel etiam obscenius dicta per
iocum aiunt oppido sensitiva. Post ternam eiusmodi tam verborum, quam
significationum inflexionem malignam frigide iocatur, non in mea, quae noluit
intelligere, sed in larvam ab ipso fictam, quam meam non aequus edicit esse
sententiam. Ego vero sileo. Neque nunc verbum de lite misella scripsissem,
nisi visus essem aliis, qui me non noverunt, negotiorum graviorum causam
prae me tulisse, dissimulans forsan armorum, quibus memet ipse defenderem,
inopiam. Quamobrem hanc occasionem meam facio, qua publice deum immortalem
obtester, ne mihi tantum umquam otii concedat, quod per litigia huius
furfuris, quando mihi moventur, terere, dilapidare, perdere liceat, ne umquam
eo usque patiatur apud me deprimi veri honoris ideam, ut aliquando mihi videatur
huius interesse, qualibuscumque dictis in me vel scriptis ut armatus
ipse statim procedam obviam, et bella ducam nullos triumphos habitura. Si
quando retundendi sunt impetus licentius peccantes, non deerunt, sicuti nec
defuerunt hucusque publica cum gratiarum
— XXXI —
actione commemorandi, me
non rogante, non mandante, consentiente tamen, quod decet bonum virum, pro
me, pro vero potius, quod scripsi, scribentes, et officium simul praestantes
amico, vel hinc utilius aliquas horas refutando talia transigentes, ac ego mei
tantum causa scribere visus transigerem.
      Aliter sentio de dissensionibus, in quibus animus cavillandi non pellucet.
Utinam ad has referre possem, quae scripsit in philosophos unus ex iis, qui
Baumgarten Met XVII, 13