— XVII 12 —
itaque primum erit, me vocabula cum definiendis apud alios synonyma
iuxta haec uncinis inclusa simul adducere, quo facilius intelligantur et alii,
neque tamen temere meas facere denominationes in parenthesin reiectas, quarum
etiam non raro incommoda soleo in acroasibus enumerare. Sic numquam ego
dixerim essentiam rei eius naturam. Unde mirae confusiones. Alii tamen ita
locuti sunt. Sufficit. Iam notum est, Leibnitium omnes spiritus dixisse regnum
gratiae. Ergo adieci titulum. Neque tamen concesserim obiectionem V. C.,
nisi sensu theologico. Intellectis philosophice terminis spiritus a regno gratiae
alienos non posse, ut membra eius et socios, considerari, falsum est. Docet
enim ius sociale universale et praecipue ius civitatis philosophicum, rebelles
non ideo, quia volunt, exire ex nexu et potestate summorum imperantium,
manere subditos, manere subiectos iure meritoque. Velint, nolint. Perinde est.
      Quod ad hanc novam editionem attinet, lubentius eam breviorem praestitissem,
quam auctiorem more consueto. Neque tamen occurrebant curis posterioribus
ambitiosa ornamenta, quae recidi commode potuissent,
— XXVII —
nisi
forte falx immittenda fuisset tentatis graduum, qui in potioribus observantur,
enumerationibus. Nec enim has poscit primarum in metaphysicis linearum
epitome. Sed quia iam dudum eas desiderari legeram, mea doctus sum experientia
quasi novum meditationis orbem saepe per eas pandi, tandem in aliis
sescentis usibus singularem sane delectationem cogitanti dabit, quicquid est
vere realis et positivi, si maximum conceperis, deum et divina deprehendere:
nolui prorsus abiicere, quicquid addideram metaphysico-mathematicorum.
Litterarum diversis ductibus ea notari volui, quo facilius dinosci possint, si quis
vel sola lustrare, vel omnino velit transmittere. Mutavi non ita pauca, praesertim
in doctrina de mentis immortalitate. Sectiones longiores in breviores
distinxi, percipiens in acroasibus inde nescio quid commodi, si saepius minores
quasi metas contingere licet, nec uno velut anhelitu plures per horas est diducenda,
quae videtur unius modo materiae, tractatio. Definitiones nonnullas
adieci novas et probationes, quales de perfectionibus cognitionis, de materia
cogitante, de harmonia praestabilita, quam et universalem, et psychologicam, ex
hypothesi mutatum ivi in theorema. Illustrationes ne nunc quidem adieci.
Nondum
— XXVIII —
mutavi sententiam, quam ad primam editionem praefatus
exposui. Separatim eas edere rogatus sum. Rectius id fieri posse sentio. Satis
multa huc pertinentia iam in chartam coniecta sunt, sed in publicum quicquam
eorum edere, numquam promisi. Inscio me catalogum nundinarum Lipsiensium
illustrationes eiusmodi praeterlapso vere pollicitum esse, tamquam his nundinis
iam prodituras, miratus sum. Fuerunt etiam, qui logica, qui ius naturae, vel alia
philosophiae practicae capita simili ratione, qua metaphysica et ehtica tetigi, ut
scriberem, benevoli publice suaderent. Interim donec erit bibliopola, qui
condicionibus aequis hanc adiiciat, ut eo in loco, ubi mihi vivendum est, mea
prelis subiici me corrigente possint, quod ad scribendum mihi paene iudico
necessarium, hoc tranquillior a consignandis laboriosis oppido libellis eiusmodi
Baumgarten Met XVII, 12