— XVII 11 —
est consensus omnium ipsius praedicatorum s. determinationum ad unum summum.
In finitis semper sunt quaedam realia, quaedam negationes. Quatenus
illa non possunt non consentire ad unum, sed non, nisi reale, in omnibus
finitis est perfectio. Quatenus illae, negationes loquor, ne possibiles quidem
sunt sine realitatibus, in omni tamen finito esse debent, et quidem non consentientes
cum realitatibus, in omni finito est imperfectio. Ad exempla V. C.
nihil nunc regerendum est, donec probetur, in morte et deiectione domus nihil
realitatis, nihil perfectionis esse. A negata perfectione medica et architectonica
ad negandam perfe-
— XXIV —
ctionem omnem, cosmologicam etiam, immo ontologicam
non valere consequentiam, logicus dixerit. Metaphysicis oculis rem
intuitus ampliorem quaerat horizontem oportet, quam cuius
Tres caeli spatium pateat non amplius ulnas.

      Malum, metaphysicum quod dixi cum Ill. Leibnitio, non satis commode
malum vocari videtur V. C., quamvis vela mox contrahat, causam interserens,
philosophorum definitiones nominales arbitrarias. Verum per omnia sacra philosophiae
rogatos omnes velim, qui mea iudicant, ne me quoque legant in eorum
numero, qui non recte percipientes logicorum hanc regulam in tornandis contra
receptam significationem definitionibus quidlibet audendi sibi semper aequam
rentur potestatem. Prudens et circumspectum oportet arbitrium esse, quo vocabulorum
potestates aut bene constitutas retinemus, aut constituimus, aut fluentes
quasi et vagas figimus. At tali, non caeco putarim arbitrio, quicquid opponitur
bono metaphysico, malum dici metaphysicum, imperfectionis eiusmodi rationem.
Iam vero summa perfectio dei est bonum metaphysicum. In quantum haec in
finitis tollitur, etiam per ipsas eorum essentias, ponitur im-
— XXV —
perfectio,
cuius ratio malum, quatenus absolute necessarium est, metaphysicum non male
dicitur.
      §389 dixeram, si hic mundus sit substantia, quia tunc extra infinitam
substantiam eum exsistere debere, iam probatum erat, infinitam substantiam non
esse unicam
. Id, quid sibi velit, fatetur V. C. se non intelligere, ratus naevum
subesse typotheticum. Verum nihil hic est erroris, nec mei, nec chalcographi,
§388-391 refuto Spinozismum metaphysicum asserentem, substantiam infinitam
s. deum esse unicam substantiam. Huic enuntiato oppono §389: substantia
infinita non est unica
, sc. substantia, sicut dicere solemus, solem nostri systematis
planetarii non esse unicum, sc. solem, regem Galliarum non esse unicum, sc.
regem. §390 clarissimis verbis ita finitur: substantia infinita non est substantia
unica
. §391 ita incipit: vis infinita non est unica vis. Quamquam inde me
satis perspicue locutum omnibus arbitror, qui non raptim in unicam lineam
oculos coniiciunt, nihilo tamen minus adieci nunc in hac editione §389 etiam
vocabulum substantiae. Quando ad mundi pneumatici denominationem adieci
in parenthesi, regnum gratiae, V. C. me monet mundum pneumati-
— XXVI —
cum
dicere regnum gratiae, cum tamen sint spiritus a regno gratiae alieni. Declarandum
Baumgarten Met XVII, 11