— XVII 10 —
     
— XXI —
Veniamus ad ea, quibus V. C.
allinit atrum
      Transverso calamo signum
.
Confusionem more consueto dico diversitatem coniunctionis. Ille putat ex
magnetis partibus inter se coniunctis elucere diversitatem in coniunctione, neque
tamen ideo confusas eas dici posse. Verum videtur V. C. diversorum coniunctionem,
si vel maxime fuerit eadem, et diversitatem coniunctionis, et diversitatem
ordinis confundere probe distinguenda. Diversae in magnete partes eo
ordine, vel iis ordinibus per naturam coniunctae sunt, ut possint effluvia eas
permeantia operari in ferrum, polos libere suspensi versus septentrionem et
meridiem vertere, amicos osculo sibi iungere, inimicos in fugam dare. Iam pone
magnetem in pulverem redigi vel calcinari, multae adhuc partes eius coniungentur,
sed modo diverso. In iisdem nunc est coniunctionis diversitas, confusio,
crypticae machinae destructio, flammaeque nimis propinqui magnetis parvus
aliquis cometa. Facile concesserim in explicandis confusionis alicuius datae
et peculiaris phaenomenis non male plerumque ad finem attendi. Sed illustrationi
forsan etiam necessaria, non sunt ideo necessaria definitioni.
     
— XXII —
Contra satis notam perfectionis definitionem usitata denuo reperitur
obiectio, esse nonnumquam consensum variorum ad unum, e. g. succorum
humani corporis ad mortem, ventorum ad evertendam domum conspirationem,
neque tamen ibi perfectionem esse. Non negaverim, me quoque, cum ontologicis
primo curatius adiicerem animum, parum abfuisse, quin definirem perfectionem
per consensum realitatum ad unam, et tunc, nisi totus fallor, in his
melius mihi convenisset cum V. C.. Verum et hic exponam, cur Ill. Wolfii non
mutaverim definitionem. Cum enim nunc iterum, ut supra in conceptu confusionis,
non a me inventae, sed ab isto non sine gratiis acceptae definitionis
reus agar, liceat utramque defendendo declarare, num ex mutandi novandique
libidine res aliquas aliter nonnumquam definiverim, an perpensis subductisque
retinendae vel immutandae definitionis rationibus. Forsan aequus inde iudex
colligat, publici iuris consultissimum virum Ioh. Iac. Moser non in sola aetate
mea narranda errasse, quando ipsi placuit mei mentionem iniicere in ipsius
Gedancken von der Verbindung der Weltweisheit, besonders der Wolfischen, mit
der Theologie, §6. Probavi in his meis omne ens esse reale, §136, probavi
realitates non posse consentire,
— XXIII —
nisi ad realitates, §140, negationes
non, nisi ad negationes, §139. Hinc unum illud ens, quod in definitione
perfectionis Wolfiana memoratur, et ratio perfectionis determinans s. focus eius
dici potest, esse reale, quia ens, quia unum est, inferri cum posset, §141, non
opus erat expresse id moneri in definitione. Iam ad hanc realitatem cum pateat
ontologo consentire non posse, nisi realitates, nec id quidem addendum mihi
videbatur in definitione, §94, secundum tritam logicorum regulam: definitionem
notae, quarum una per alteram sufficienter determinatur, non ingrediuntoringrediuntur
. In deo
omnia sunt realia, quae ipsi insunt. Hinc in eo consensus plurium ad unum
Baumgarten Met XVII, 10