— XVII 9 —
nulla plane re indigeat, unica tantum potest intelligi, nempe deus. Alias vero omnes
non nisi ope concursus dei exsistere posse percipimus. Atque ideo nomen substantiae
non convenit deo et illis univoce e. c.
Aperte si loqui voluisset, dicendum ipsi
utique fuisset, ex sua definitione, praeter deum non esse substantias. Nam
neminem putarim Antonio le Grand concessurum, lapidem ex hac esse notione
substantiam quando ille Inst. Phil. Cart. p. m. 28 substantia, inquit, est res,
cui nulla alia substantia opus est ad exsistendum, ut deus, lapis, caelum
. Prono
potius alveo, satisque connexis ratiocinationibus ex substantiae descriptionibus
eiusmodi
— XIX —
deduci poterunt eadem omnia, quae Spinoza derivavit ex sua,
quando in ethices def. III. Opp. posthumorum rariorum p. 1. substantiam dicit id,
cuius conceptus non indiget conceptu alterius rei, a quo formari debet
. Si placeret
maiori ex parte retinere definitionem Cartesii, esset substantia res, quae nulla
alia re, tamquam subiecto, indiget ad exsistendum. Tunc creatae etiam huc possent
trahi substantiae, totaque rueret Spinozae fabrica. Ne tamen terminus subiecti
remoram iniiceret, eum vitavi, rem ita expressi: ens, quod potest exsistere, licet
non sit determinatio alterius. Sic concedo, nullam creatam substantiam exsistere
posse ita, ut non sit determinatum s. rationatum alterius. Determinatum
autem a determinatione s. praedicato conceptibus satis differt, non curante syllabarum
aliquam et apicum convenientiam philosopho. Omnis substantia creata
potest exsistere ita, ut non sit determinatio s. praedicatum alterius, nec ipsius
quidem dei. Deus ita exsistit, ut sit nullius praedicatum. Ergo et potest ita
exsistere. Habes definitionem neque soli deo convenientem, ceu cartesiana,
neque solis substantiis creatis, ut illa, qua substantia vocatur ens perdurabile et
modificabile.
      Sed redeamus ad V. C. recensionem. Principium indiscernibilium stricte
sumptum dum
— XX —
me narrat demonstrare, exhibet demonstrationem principii
negandae totalis congruentiae, §270 datam, cum §271 lectorum oculis subiicienda
fuisset, in qua probatur, quod probari dicitur in adductis, principium
negandae totalis similitudinis. Forte magis observari meruissent minus nota,
principium rationati, negatae totalis dissimilitudinis, et aequalitatis. Ego locum
dico positum simultanei extra alia actualis §281. Ipse actualem positum simultanei
extra alia
me dicit locum dicere. Quando casum concedo, purum nego, me
dicit V. C. casum profligare. Quae de viribus vivis affirmo §413, ipse me de
viribus ait generatim affirmare, quod si verum esset, errassem. Ex negata
materia omnino homogenea nullibi deduxi motum omnis materiae, deduxisse
nihilo minus dicor. §773 propagationem per traducem ostendi duplici ratione
fieri posse non involventem ortum per traducem. Harum secunda non est, quae
per creationem intelligi solet, et nullo iure mihi videtur propagatio per traducem
dici posse. Concreationis enarravi hypothesin, quae per traducem propagaret
animas, non quatenus eaedem a deo crearentur, sed quatenus parentum animae
non parum ad hanc operationem concurrerent.
Baumgarten Met XVII, 9