— XVII 8 —
     
— XVI —
Maluissem V. C. sua meis non ita intertexuisse, ut omnino dinoscere
nequeat, qui mea nondum legit. Si qui mihi crimen obscuritatis obiiciunt,
lividos verveces ipse vocat, non ego. Qui principium rationis sufficientis infitiantur,
exsistere mundum docebunt, licet negent auctorem, in quo exsistit ratio producti universi
,
ex eius sententia, non ex mea. Quia elementa simplicia non admittunt amittere
praestantissimum argumentum, quo mundum esse creatum intelligitur
, ipse dicit, non
ego, e. c.
      Sunt, in quibus verba mea mutans V. C. sensum ita simul immutavit, ut
alia dixisse videar omnia. Ens quod exsistat, ut determinatio alterius, vel ita esse
potest, vocari a me accidens
ait, ergo, addens, ens illud, quod non exsistere potest,
ut alterius determinatio, erit substantia
. Utrumque satis aperte contra meum §191.
Mihi substantia est, quod potest exsistere, licet non sit determinatio (nota,
character, praedicatum) alterius. Quod vero non potest exsistere, nisi ut determinatio
(nota, character, praedicatum) alterius, accidens appello. Hoc lubentius
occasionem arripio reddendi rationes sic conceptarum definitionum, quo propius in
iis aberant a vero iam Aristoteles, cum discipulis a schola dictis, Cartesius, ipse
Spinoza, qui nihilo setius ex
— XVII —
errore, qui paene censeatur infinite parvus,
fatalem ipsi religioni subvertendae machinam fabricatus est, illustri exemplo
docens, quam verum sit illud Lucretii:
Parvum est clinamen principiorum
.
Aristoteles substantiam dixerat, quod nec de subiecto ullo dicitur, nec subiecto ulli
inest
. Sonerus in rariori sua metaphysica: substantia est subiectum ultimum omnium
praedicatorum
. It. substantiae non dicuntur de aliis, sed cetera de ipsis. Ex recentioribus
patritam et avitam philosophiam amantibus, ut alios taceam, S. V.
Aepinus vidit, non bene negari posse de quibusdam substantiis, quod insint
aliis, tamquam subiectis, hinc substantiam dicit ens per se exsistens, i. e. quod vel
plane non est in alio, vel est quidem in alio, sed ita, ut sit eius pars, vel compars,
utque ab eo separari, et separatim sine eo exsistere possit
. Nollem equidem hanc
explicationem meam facere, ob eius tamen rationem nec ego dixi substantiam,
quod non potest exsistere, ut alterius determinatio, s. praedicatum, sicut imputat
mihi V. C. Non in eo, an aliquid exsistat, ut determinatio s. praedicatum
alterius, nec in eo, an non possit exsistere, ut praedicatum alterius, cardinem
notionis verti iudico, sed in eo, an possit
— XVIII —
exsistere, licet nullius
sit determinatio, s. praedicatum. Primum de multis substantiis cum S. V.
Aepino concedo, hinc secundum non possum de singulis ponere. Tertium autem
omnibus et solis substantiis convenit, hinc a me, tamquam character, quem definitivum
aiunt, sumitur, per quem explicem tritum illud per se subsistere. Idem
clare distincteque percepturus Cartesius in Responsionibus IIII. Operum p. m. 107
addit: h. e. absque ope ullius alterius substantiae posse exsistere, et in principiis
philos.
P. I. n. 15: Per substantiam nihil aliud intelligere possumus, quam rem,
quae ita exsistit, ut nulla alia indigeat ad exsistendum. Et quidem substantia, quae

Baumgarten Met XVII, 8