— XVII 7 —
schedae, nec otium, quantum voluissem, fere umquam mihi fecit emendaturo
festinans redire nuntius, nec ultimas plagulas omnino mihi corrigere concessum
fuit. Quicquid inde mali me perinvito provenit, cavebitur subiungenda mendarum
exstantiorum enumeratione, vestraque, qui haec legetis, benvolentia. In
quibus si qui forte sint, quos non solum in auditoribus habere non licet, sed
quorum etiam ex doctrina plurimum ipse possum utilitatis exspectare, horum
aequa iudicia venerabor, horum admonitionibus morem geram, horum refutationibus
ipsis nihil erit mihi iucundius. Qui dissentiant, in iis etiam quae
— XIII —

graviora censebunt, hos unum est, quod obtester. Ne putent, laedi se, quando
loquor, quando scribo, quae minus ipsis probantur, veritatis et officii, quantum
ego quidem nunc iudico, compulsus viribus. Ubi ferre non possunt, quae profero,
tollant, quibus armis permittit religio: ferant hominem, nihil magis fugientem,
quam eas, quarum reus esset, inimicitias, nihil magis dolentem, quam si
quibus sine dolo suo simultatibus irretitur. Vos autem, o socii comitesque
philosophicorum meorum conatuum, auditores honoratissimi, utimini his meis
feliciter, tenuitatem virium aequi bonique consulite, meque, si mereor, amare
pergite. Halae, mense Aprili A. MDCCXXXVIIII.
— XIV —
PRAEFATIO EDITIONIS II.

Alteram hanc libelli tenuis editionem absens denuo curare debui. Quamquam
inde mihi nunc etiam excusatio mendorum a chalcographis forte commissorum
salva videtur, spero tamen in iis minuendis nec meam heic inanem
operam fuisse, nec amici, qui nunc Halae floret, et corrigendarum, dum prelo
committerentur, plagularum laborem non detrectavit, debita cum gratiarum
actione commemorandam diligentiam. Interim non sum adeo mihi Suffenus, ut
in ope-
— XV —
rarios, quicquid forsan erroris et commissum iam erat, et accessit
de novo, coniectum velim. Probe memini, qua dubitatione, quo metu, qua
paene dixerim animi deiectione huic scriptioni, cum primum in publicum emitteretur,
coronidem imposuerim. Nunc etiam exiguam meam spem si superet
legentium iudicantiumve benevolentia, denuo laetabor, quod tunc auditis lectisque
doctorum virorum sententiis mea mitioribus non diffiteor me magnopere
gavisum esse. Quorum si qui tantum intra commemorationes et laudes etiam
nonnullas substiterunt, iis nunc dicta velim omnia, quae grati animi modestiaeque
testandae gratia tum copiose dici possent, tum ab iis, qui norunt, quomodo
vita vivatur, vel me tacente, facile colligantur. Unus est, quantum ego
quidem novi, qui narrationi satis uberi, iudicioque magis honorifico, quam quod
merear, de his metaphysicis publice simul adiecit nonnulla, quae minus recte
sibi placuisse quaedam a me prolata notarent, in supplementis ad acta eruditorum
Lipsiensia
latina T. IIII, S. VI, p. 266 sqq. Quis ille sit, nondum audire datum
est. Nihilo suspicor minus ex fama celeberrimarum, ad quae sua contulit,
ephemeridum esse virum clarissimum.
Baumgarten Met XVII, 7