— XVII 6 —
pinxi, negligo, nec difficulter, auditor benevole, malevolas eorum voculas, qui
favorem in me tuum, de quo sollemniter tibi gratias ago, labefactaturi causam
interserunt, nescio
— X —
cuius obscuritatis. Non defuerunt huc usque, quibus
me potissimum in philosophicis audire placuit, eruditis per experientiam declarantes,
et olim declaraturi, satis a se perspecta, satis distincte cognita, quae
vel cum iis coram egeram, vel in chartam conieceram. Quamdiu vivos eiusmodi
testes citare licuit et licebit, non habeo, cur paeniteat istius regulae, quam
mihi sequendam constitui, ex quo non discere solum, sed et discentes iuvare
iussus sum: Ita moderare, quicquid expones, ut ingenium mediocriter felix, doctrinis
illi, quam profers, iure praemittendis mediocriter imbutum, in eadem, quam tractas,
haurienda mediocriter diligens, mentem tuam clare possit et perspicue cognoscere
.
Ad hanc legem exigens, quicquid tibi sum expositurus, nec nova capto,
quia sunt recentia, nec antiqua sperno, quia videntur obsoleta. Quicquid
in rem meam audivi, vel legi, meditatus sum et meum feci, sed ita tamen,
uti inter bonos bene agi convenit. Suum cuique nunc publice sine vindicatione
restituo, tibi solum et mihi ius usuum cum iure fructuum legitime
translatum servans. Inprimis plurimum promotam coginitionem meam earum
veritatum, quas hoc qualicumque libello tecum communico, cogitationibus, quas
illustribus celeberrimisque me-
— XI —
taphysices inter nos reformatoribus, Leibnitiis,
Wolfiis, Bülfingeris, Reuschiis, fert acceptas non ingrata Germania, nullus umquam
diffitebor. Quae scaturigo tam limpida, quae non aliquos volvat in fundo scrupulos?
Quantum absum a caecis assentationibus in philosophando, tantum, immo
magis, alienum me laetus experior a ferrea fronte hominum, qui non dissimulant
solum et claudunt aliis, quantum eius ab ipsis fieri potest, fontes, ex
quibus suos maxime rivulos irrigarunt, sed etiam turbant eosdem et venenatos,
aut nescio quo pestilenti sidere afflatos praedicant, quo facilius et ex se prompsisse,
quae proferunt ipsi, et alii, quae communi de fonte hauserunt, a se tamen
mutuo accepisse rerum ignaris videantur. Habes, auditor benevole, quos consulas,
ubi non satis omnino tibi fecerim, et ex quibus, si quid inscius erroris
commiserim, mea corrigas.
      Ad scribendi rationem quod attinet, quo magis a purioris in dicendo
copiae deliciis per praesentes studiorum meorum rationes, et rigida stili philosophici
praecepta, tum alias, tum his ipsis in chartulis divulsus videor, hoc eas
magis in oculis fero, hoc ubique, quantum fas est, sequar, si non consequar,
ardentius. Veneres tamen orationis sectari, varios ornatus aucupari,
— XII —
circumlocutionibus
uti pro receptis et civitate saltim metaphysica donatis vocabulis,
rerum explicationibus abstinere, quas casta satis voce Cicero non expresserat,
in his potissimum, meum non duxi, neque meum iudicabunt, qui nec in notionum,
nec in syllabarum regno soli triumphant. Si quid autem brevitate eadem et
convenientia cum usu loquendi scribi potuisset minus grave latinis auribus,
eius veniam peto, quam utinam implorare non opus haberem typographorum
etiam erroribus. Cum alia in urbe, quam in qua vivimus, imprimerentur hae
Baumgarten Met XVII, 6