— XVII 5 —
— VI —
METAPHYSICA
ALEXANDRI GOTTLIEB BAUMGARTEN
PROFESSORIS PHILOSOPHIAE.
EDITIO IIII.
HALAE MAGDEBURGICAE.
IMPENSIS CAROL. HERMAN. HEMMERDE
1757.
— VIII —
AUDITORI BENEVOLO.

Quem enim potius, quam te, compellarem, dum ad paginas tibi paene
dixerim soli conscriptas more consueto praefandum est? Non est, tibi cur
excusem prodire denuo metaphysica, post infinitum numerum simili titulo notatorum,
in quo quota sint a decantatissimis illis Aristotelis μετα τα φυσικα non
magis novi, quam quotus ipse mortalium sim ab orbe condito. Tuis praecipue,
tuis unice commodis data, dicata, dedicata quae sint; prima se dicere satagant.
Te cum appello, coronam excitatissimorum ad ar-
— IX —
dua quaevis ingeniorum
nomino, commilitones per humaniorum litterarum propylaeum, et accuratioris
logices atrium in interiora primorum sciendi principiorum penetralia mecum
amicissimis aemulationibus enitentes. Quae consideranti facile patebit, quare
primo, quicquid in acroasibus rationalis scientiae curate tractare soleo, hic
scribendo repetere supersederim; deinde, quamobrem non potuerim a me
impetrare, quae postulat liber sermo viva voce proponentium, ut exempla, dubia,
historias, illustrationes alias subiicerem etiam prelo tradendis ipsis ratiociniorum
nexibus. At sine his quid habes, inquiat non nemo, nisi satis siccum metaphysices
sceletum? Modo sint ossa satis firma, modo satis apte concatenata,
mihi, crede, gratulabor egregie. Quam primum tu veneris, et non videris solum,
sed etiam audieris, ecce, nervi succrescunt, adiicitur caro, cute vestitur, nec
reor colorem omnino deesse bonae feminae, nec vitam, nisi tibi forte visum
fuerit aliter. Porro talem te mihi ponens ob oculos, qualem supra breviter
Baumgarten Met XVII, 5