— 14 —
De Vero, et Facto.
CAP. I.

      Latinis verum, et factum
reciprocantur, seu, ut
Scholarum vulgus loquitur,
convertuntur; atque iisdem
idem est intelligere, ac perfecte
legere, et aperte cognoscere.
Cogitare autem dicebant, quod
nos vernacula lingua dicimus
pensare, et andar raccogliendo.
Ratio autem iisdem significabat,
et arithmeticae elementorum
collectionem, et dotem
hominis propriam, qua brutis
animantibus differt, et praestat:
hominem autem vulgo describebant
animantem rationis participem,
non compotem usquequaque.
Vico Ant 14