— 512 §86 —
86. Inter
alias differentias, quae inter animas ordinarias et spiritus intercedunt,
et quarum partem iam exposui, etiam illa datur,
— 513 §86 —
quod animae in genere sint specula viventium seu imagines universi
creaturarum; sed quod spiritus insuper sint imagines
ipsius divinitatis, seu Autoris naturae, quae systema universi cognoscere
et aliquid eius per scintillulas architectonicas imitari
possunt, cum spiritus unusquisque sit parva quaedam divinitas
in suo genere.
Leibniz Mon 512-513 §86