— 512 §85 —
85. Quod spiritus seu animas rationales
concernit, quamvis reperiam, eodem modo se rem habere
cum omnibus viventibus et animantibus, quemadmodum
dixi, scilicet quod animal et anima nec oriantur nisi cum mundo,
nec intereant nisi cum mundo: id tamen peculiare est in animalibus
rationalibus, quod ipsorum animalcula spermatica,
qua talia, habeant tantum animas ordinarias seu sensitivas, sed
quae electa sunt, ut ita dicam, et ad naturam humanam ope
conceptionis actualis perveniunt, eorum animae sensitivae elevantur
ad gradum rationis et praerogativam spirituum.
Leibniz Mon 512 §85