— 485 —
      Hinc a minore materiae, sub dato volumine comprehensae, quantitate ad
— 486 —
minorem densitatem et ad maiora interstitia vacua intercepta non semper satis
firma valet consequentia. Utrumque corpus potest vel paribus interstitiis vacuis
pollere, vel perfecte densum esse, et nihilo minus alterutrum longe maiori
massa pollere, diversitatis causa plane in ipsa elementorum natura residente.
Kant MoPh 485-486