— 485 —
      Coroll. II. Cum elementa quaelibet, quantumvis diversae speciei, pari
tamen volumine pollere constet e coroll. prop. praec., adeoque pari spatio
exacte repleto parem semper contineri elementorum numerum, hinc recte concluditur:
corpora, si vel maxime a vacui admistione discesseris et totum spatium
perfecte adimpletum sumpseris, tamen sub eodem volumine diversissimas massas
continere posse, quippe elementis maiori vel minori vi inertiae praeditis. Nam
massa corporum non est nisi ipsorum vis inertiae quantitas, qua vel motui resistunt
vel data celeritate mota certo movendi impetu pollent.
Kant MoPh 485