— 512 §83 —
83.
Cognovit Cartesius, animam non posse dare vim corporibus,
quoniam eadem semper virium quantitas in materia conservatur;
credidit tamen, animam posse mutare directionem corporum.
Id quidem ideo factum est, quod ipsius tempore lex
naturae ignoraretur, quae vult eandem semper directionem totalem
conservari in materia. Quod si hoc observasset, in systema
meum harmoniae praestabilitae incidisset.
Leibniz Mon 512 §83