— 485 —
      Coroll. I. Dari possunt elementis quibuslibet datis alia, quorum vis
innertiae, s. quod diverso respectu idem est, vis motrix, duplo vel triplo maior
est, h. e. quae et certae celeritati duplo vel triplo maiori vi resistunt, et eadem
celeritate mota duplo vel triplo maiori pollent impetu.
Kant MoPh 485