— 397 —
      Postremo, cur in demonstratione, ab ill. Wolffio et sectatoribus usurpata,
acquiescere detrectaverim, brevius expediam. Illustris huius viri demonstratio,
ut a perspicacissimo Baumgartenio enodatius exposita reperitur, ad haec, ut
paucis multa complectar, redit. Si quid non haberet rationem, nihil esset eius
ratio; ergo nihil aliquid, quod absurdum. Verum ita potius informanda erat
argumentandi ratio: si enti non est ratio, ratio ipsius nihil est i. e. non ens. Hoc
vero ambabus manibus largior, quippe si ratio nulla est, conceptus ipsi respondens
erit non entis; hinc si enti non poterit assignari ratio, nisi cui nullus
— 398 —
plane conceptus respondet, ratione plane carebit, quod redit ad supposita. Hinc
non sequitur absurdum, quod inde fluere opinabantur.
Kant ND 397-398