— 272 —
Auctoris epistola ad Amicum quae
Praefationis loco huic Tractatui Politico apte
praefigi, et inservire poterit.
Amice dilecte, Grata tua mihi heri tradita est. Gratias
pro cura tam diligenti, quam pro me geris, ex animo
ago. Hanc occasionem, etc. non praetermitterem, nisi in
quadam re essem occupatus, quam utiliorem judico, quaeque tibi,
ut credo, magis arridebit, nempe in Tractatu Politico concinnando,
quem ante aliquod tempus, te auctore, inchoavi.
Hujus Tractatus Capita sex jam sunt absoluta
. Primum
ad ipsum opus Introductionem quasi continet: secundum
tractat de Jure naturali: tertium de Jure Summarum Potestatum:
quartum quaenam Negotia Politica a Summarum
Potestatum gubernatione pendeant:
quintum, quidnam sid
illud extremum, et summum, quod Societas potest considerare;
et
sextum, qua ratione Imperium Monarchicum debeat institui,
ne in Tyrannidem labatur. Impraesentiarum caput
septimum
t racto, in quo omnia praecedentis sexti capitis membra,
ordinem bene ordinatae Monarchiae concernentia, Methodice
demonstro. Postea ad
Aristocraticum et Populare Imperium - ,
denique ad Leges, aliasque particulares Quaestiones, Politicam
spectantes, transibo. Hisce vale, etc.

Patet hinc Auctoris Scopus sed morbo impeditus, et
morte abreptus hoc opus non ulterius, quam ad finem
Aristocratiae, perducere valuit, quemadmodum Lector
ipse experietur.
Spinoza TP 272