— 361 —
      [21] Et quando olim triplex philosophia ab iisdem tradebatur ad eloquentiam
accommodate: unde a lyceo Demonsthenes, ab Academia Cicero
maximi luculentissimarum linguarum Oratores prodiere; hodie ea ratione
docetur, ut in ea omnis verisimilis, copiosae, acutae, ornatae, moratae, inflammataeque
orationis fontes sint exiccati, et Auditorum mentes conformant
similes
virginum nostrarum quas matres student
demissis humeris esse, et vincto pectore, ut graciles sient:
si qua est habitior paulo, pugilem esse ajunt: deducunt cibum:
tametsi bona est natura, reddunt curatura junceas.

Vico Diss 361