— 485 —
      Corpus motum in aliud incurrens nulla polleret efficacia, et infinite parvo
quovis obstaculo redigeretur ad quietem, nisi gauderet vi inertiae, qua in statu
movendi perseverare annititur. Est vero vis inertiae corporis summa virium
inertiae omnium elementorum, ex quibus conflatum est (et hanc quidem vocant
massam); ergo quodlibet elementum certa celeritate motum, nisi haec multiplicetur
per vim inertiae, nulla plane polleret movendi efficacia. Quodcunque
autem in aliud multiplicando dat quantum, altero factorum maius, ipsum est
quantitas, qua tum maior, tum minor alia assignari poterit. Ergo vi inertiae
cuiuslibet elementi alia vel maior vel minor dari poterit in diversae speciei elementis.
Kant MoPh 485